RESECRANDI Ritus

RESECRANDI Ritus
RESECRANDI Ritus
occurrit apud Corn. Nepotem in Alicibiade, c. 6. Restituta ergo huic sunt publice bona, iidemque illi Eumolpidae ac Ceryces rursus rescrare (alii legunt, resacrare) sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae: ubi resecrare, est solvere obsecratione, devotione liberare, et diras atque exsecrationes, quibus antea defixus ac devinctus erat, mutare precibus ac benedictione. Sacer enim homo, in LL. Romanis, quae Sacratae vocantur, saepe occurrit, pro eo, quem Germani vocant in die Acht und Vogelfrey erklart; seu pro exsecrando; Imo potius pro eo, qui omnibus sacris prohibitus dirisque devotus caelesti vindictae permittitur. Sacer esto. i. e. diris et imprecationibus devotus esto. Sic apud Livium, Lex lata de sacrando cum bonis capite eius, qui Regni occupandi consilia iniisset. Tum ergo cum talis religione et diris solvebatur, dicebatur Resecrari. Vide Salmas. ad Solin. p. 1098. Sed et apud Israelitas resecrabantur Imagines ac res Idolis prius sacratae, absque qua resecratione earum possessione et usu iis omnimodo fuit interdictum: quod etiam intelligendum de victimis, oblationibus, instrumentis ac vasisveluti pollubro, simpulo, ara, mensa et quae sunt alia id genus. Quod si vero haec omnia resecrarentur, h. e. religione solverentur, sic ut sacra esse desinerent, antequam in Israelitae possessionem devenirent, non aliter atque alia bona, in vitae usum et commodum licite adhibebantur. Resecrandi autem facultatem aiunt fuisse tantum modo Gentili, qui scil. hactenus esset ipse Idololatra, non Gentili, qui Idololatriae renuntiaverat. Nec tamen omnigenas imagine consecratas resecrandi ei sacultatem fuisse, sed eas tantum, quae a Gentili etiam consecratae fuissent, ab Israelita nondum possessae. Nam nec ipse Israelita resecrare potuit eiusmodi sive imaginem, sive vas, sive apparatûs sacri partem aliquam a quocumque sacratam: Nec postquam ipse possederat, quis alius mortalium, ut volunt nonnulli, Resecratô autem Idolô ipsô, resecrata simul consequenter omnia vasa, instrumenta et apparatum ad illud spectantem asserunt, praeter victimas atque oblationes, quae nec resecrationis capaces: Vasis vero instrumentis aut apparatu resecratô, non simul censebatur resecratum Idolum etc. Resecrare nempe hîc erat, non solum liquefacere, seu resecranda animô, comminuêre aut mutilare, verum etiam, ut liquenfieret seu confringeretur, alienare et usibus communibus palam addicere, iuxta illud Tertull. Apolog. c. 13. Domesticos Deos, quos Lares dicitis, domesticâ poestate tractatis, pignorando, venditando,
demutando aliquando incacabulum de Saturno, aliquando in trallam de Minerva; ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur; ut quisque Dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Quin item Idolum, quod tempore pacis coli desiit, exinde resecratum est, non itidem, quod tempore belli. Magistri, Idolô, quod tempore pacis a colentibus negligitur seu coli desinit, utifrui fas est. Nam id resecrarunt. At vero, si id fiat tempore belli, eô sic uti frui est nofas, quoniam non ob aliam, quam belli causam, coli desiit etc. Sed tametsi Gentilis, tam alienum, quam suum idolum, ita potuit resecrare, ut usus eius rerumque ei ante sacratarum promiscuus inde licitus esset, non tamen vicissim rem alienam ita consecrare quibat, ut inde eiusdem usus fieret illicitus. Quam in rem vide plura apud eruditum Seldenum de Iur. Nat. et Gent. iuxta disciplinam Hebr. l. 2. c. 7. adde Hadr. Turnebum, Adversar. l. 18. c. 25. et l. 29. c. 36. it. Pithoeum Subseciv. l.
1. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”